pronađen 20233 Rezultati za: Re
quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis (Prophetia Osee 10, 3)
vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ quia luxit super eum populus ejus et æditui ejus super eum exultaverunt in gloria ejus quia migravit ab eo (Prophetia Osee 10, 5)
siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israël in voluntate sua (Prophetia Osee 10, 6)
transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquæ (Prophetia Osee 10, 7)
ex diebus Gabaa peccavit Israël ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa prœlium super filios iniquitatis (Prophetia Osee 10, 9)
juxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas (Prophetia Osee 10, 10)
Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli ejus ascendam super Ephraim arabit Judas confringet sibi sulcos Jacob (Prophetia Osee 10, 11)
seminate vobis in justitia metite in ore misericordiæ innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos justitiam (Prophetia Osee 10, 12)
consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuæ vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo ejus qui judicavit Baal in die prœlii matre super filios adlisa (Prophetia Osee 10, 14)
sicuti mane transit pertransiit rex Israël quia puer Israël et dilexi eum et ex Ægypto vocavi filium meum (Prophetia Osee 11, 1)
et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos (Prophetia Osee 11, 3)
in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur (Prophetia Osee 11, 4)