pronađen 20233 Rezultati za: Re
et erit justitia cingulum lumborum ejus et fides cinctorium renis ejus (Liber Isaiae 11, 5)
vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas (Liber Isaiae 11, 7)
et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet (Liber Isaiae 11, 8)
non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquæ maris operientes (Liber Isaiae 11, 9)
in die illa radix Jesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum ejus gloriosum (Liber Isaiae 11, 10)
et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Ægypto et a Fetros et ab Æthiopia et ab Ælam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris (Liber Isaiae 11, 11)
et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israël et dispersos Juda colliget a quattuor plagis terræ (Liber Isaiae 11, 12)
et auferetur zelus Ephraim et hostes Juda peribunt Ephraim non æmulabitur Judam et Judas non pugnabit contra Ephraim (Liber Isaiae 11, 13)
et volabunt in umeros Philisthim per mare simul prædabuntur filios orientis Idumea et Moab præceptum manus eorum et filii Ammon obœdientes erunt (Liber Isaiae 11, 14)
et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israël in die qua ascendit de terra Ægypti (Liber Isaiae 11, 16)
super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces (Liber Isaiae 13, 2)
vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum præcepit militiæ belli (Liber Isaiae 13, 4)