pronađen 5422 Rezultati za: Rat
et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas audierat enim quod esset gentis judææ magisque voluit omnem Judæorum qui erant in regno Asueri perdere nationem (Liber Esther 3, 6)
dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus et cærimoniis insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam (Liber Esther 3, 8)
vocatique sunt scribæ regis mense primo nisan tertiadecima die ejus et scriptum est ut jusserat Aman ad omnes satrapas regis et judices provinciarum diversarumque gentium ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litteræ ipsius signatæ anulo (Liber Esther 3, 12)
et hoc hejulatu usque ad fores palatii gradiens non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare (Liber Esther 4, 2)
in omnibus quoque provinciis oppidis ac locis ad quæ crudele regis dogma pervenerat planctus ingens erat apud Judæos jejunium ululatus et fletus sacco et cinere multis pro strato utentibus (Liber Esther 4, 3)
accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat præcepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret (Liber Esther 4, 5)
regressus Athac nuntiavit Hester omnia quæ Mardocheus dixerat (Liber Esther 4, 9)
vade et congrega omnes Judæos quos in Susis reppereris et orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac noctibus et ego cum ancillulis meis similiter jejunabo et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens invocata tradensque me morti et periculo (Liber Esther 4, 16)
ivit itaque Mardocheus et fecit omnia quæ ei Hester præceperat (Liber Esther 4, 17)
die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiæ quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus (Liber Esther 5, 1)
statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester obœdiat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat (Liber Esther 5, 5)
dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis (Liber Esther 5, 6)