Mosaico decorativo

pronađen 5422 Rezultati za: Rat

  • nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum sed sic rex statuerat præponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet (Liber Esther 1, 8)

  • Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio ubi rex Asuerus manere consueverat (Liber Esther 1, 9)

  • itaque die septimo cum rex esset hilarior et post nimiam potionem incaluisset mero præcepit Mauman et Bazatha et Arbona et Bagatha et Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant (Liber Esther 1, 10)

  • ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput ejus diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde (Liber Esther 1, 11)

  • quæ rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat venire contempsit unde iratus rex et nimio furore succensus (Liber Esther 1, 12)

  • cui sententiæ Vasthi regina subiaceret quæ Asueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset (Liber Esther 1, 15)

  • et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut quæque gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris esse viros principes ac majores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari (Liber Esther 1, 22)

  • his itaque gestis postquam regis Asueri deferbuerat indignatio recordatus est Vasthi et quæ fecisset vel quæ passa esset (Liber Esther 2, 1)

  • erat vir judæus in Susis civitate vocabulo Mardocheus filius Jair filii Semei filii Cis de stirpe Jemini (Liber Esther 2, 5)

  • qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat (Liber Esther 2, 6)

  • qui fuit nutricius filiæ fratris sui Edessæ quæ altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora facie mortuisque patre ejus ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam (Liber Esther 2, 7)

  • quæ placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas ejus ornaret atque excoleret (Liber Esther 2, 9)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina