pronađen 293 Rezultati za: Ród
qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem (Liber Iosue 2, 14)
quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc juramento quo adiurasti nos (Liber Iosue 2, 20)
duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Josue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quæ illius sunt sicut illi juramento firmastis (Liber Iosue 6, 22)
præcepitque Josue dicens aperite os speluncæ et producite ad me quinque reges qui in ea latitant (Liber Iosue 10, 22)
et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans Jordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos (Liber Iosue 24, 8)
ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Ægypto et introduxi in terram pro qua juravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum (Liber Iudicum 2, 1)
et dixerunt ad Joas produc filium tuum ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus (Liber Iudicum 6, 30)
qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam qui septem annis judicavit Israël (Liber Iudicum 12, 9)
secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quæ suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer ejus eumque vidisset occurrit ei lætus (Liber Iudicum 19, 3)
introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis præbuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium (Liber Iudicum 19, 21)
et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin exercitum produxerunt (Liber Iudicum 20, 30)
adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum ejus introduxit eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati erant enim quasi triginta viri (Liber I Samuelis 9, 22)