pronađen 293 Rezultati za: Ród
introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuæ firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuæ (Liber Exodus 15, 17)
ecce ego mittam angelum meum qui præcedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi (Liber Exodus 23, 20)
præcedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Jebuseum quos ego contribo (Liber Exodus 23, 23)
duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi (Liber Exodus 25, 18)
tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili (Liber Exodus 25, 33)
si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminarit prævaricationis rea erit (Liber Leviticus 7, 18)
erodionem et charadrion juxta genus suum opupam quoque et vespertilionem (Liber Leviticus 11, 19)
juxta consuetudinem terræ Ægypti in qua habitastis non facietis et juxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis (Liber Leviticus 18, 3)
non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat idcirco occidit eos in solitudine (Liber Numeri 14, 16)
parvulos autem vestros de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent introducam ut videant terram quæ vobis displicuit (Liber Numeri 14, 31)
in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israël (Liber Numeri 16, 38)
tulit ergo Eleazar sacerdos turibula ænea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari (Liber Numeri 16, 39)