pronađen 1084 Rezultati za: Quoniam
et scient quoniam ego Dominus cum dedero ignem in Ægyptum et adtriti fuerint omnes auxiliatores ejus (Prophetia Ezechielis 30, 8)
quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis quæ erant in paradiso Dei (Prophetia Ezechielis 31, 9)
propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te (Prophetia Ezechielis 35, 6)
in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuæ non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus (Prophetia Ezechielis 35, 9)
propterea hæc dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et ejecerunt eam ut vastarent (Prophetia Ezechielis 36, 5)
et non portabunt ligna de regionibus neque succident de saltibus quoniam arma succendent igne et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 10)
et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi (Prophetia Ezechielis 39, 23)
et dixit Dominus ad me porta hæc clausa erit non aperietur et vir non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam eritque clausa (Prophetia Ezechielis 44, 2)
et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquæ profundæ torrentis qui non potest transvadari (Prophetia Ezechielis 47, 5)
Loquens ergo rex, ait Danieli Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. (Prophetia Danielis 2, 47)
Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi quoniam non est confusio confidentibus in te. (Prophetia Danielis 3, 40)
Confitemini Domino, quoniam bonus quoniam in sæculum misericordia eius. (Prophetia Danielis 3, 89)