Mosaico decorativo

pronađen 1084 Rezultati za: Quoniam

  • TETH sordes ejus in pedibus ejus nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus (Lamentationes 1, 9)

  • CAPH omnis populus ejus gemens et quærens panem dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis (Lamentationes 1, 11)

  • LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die iræ furoris sui (Lamentationes 1, 12)

  • AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus (Lamentationes 1, 16)

  • RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est (Lamentationes 1, 20)

  • SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum lætati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei (Lamentationes 1, 21)

  • TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terræ (Lamentationes 4, 9)

  • LAMED non crediderunt reges terræ et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem (Lamentationes 4, 12)

  • et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis cor et audient aures (Liber Baruch 2, 31)

  • beati sumus Israël quoniam quæ Deo placent nobis manifesta sunt (Liber Baruch 4, 4)

  • quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt (Liber Baruch 6, 49)

  • si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio eorum (Prophetia Ezechielis 2, 5)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina