Mosaico decorativo

pronađen 611 Rezultati za: Quis

  • propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur (Liber Baruch 6, 26)

  • similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent (Liber Baruch 6, 34)

  • Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. (Prophetia Danielis 3, 6)

  • si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis. (Prophetia Danielis 3, 11)

  • Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea? (Prophetia Danielis 3, 15)

  • Et conversus omnis populus ad eum, dixit Quis est iste sermo, quem tu locutus es? (Prophetia Danielis 13, 47)

  • Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini. (Prophetia Danielis 14, 7)

  • quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet hæc quia rectæ viæ Domini et justi ambulabunt in eis prævaricatores vero corruent in eis (Prophetia Osee 14, 10)

  • et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra ejus quia fortia et facientia verbum ejus magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum (Prophetia Ioel 2, 11)

  • quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro (Prophetia Ioel 2, 14)

  • leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit (Prophetia Amos 3, 8)

  • et factum est cum consummasset comedere herbam terræ et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Jacob quia parvulus est (Prophetia Amos 7, 2)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina