pronađen 2423 Rezultati za: Quia
et multi venerunt ad eum et dicebant quia Johannes quidem signum fecit nullum (Evangelium secundum Ioannem 10, 41)
ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus (Evangelium secundum Ioannem 11, 6)
respondit Jesus nonne duodecim horæ sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem hujus mundi videt (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)
si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo (Evangelium secundum Ioannem 11, 10)
dixerat autem Jesus de morte ejus illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret (Evangelium secundum Ioannem 11, 13)
Martha ergo ut audivit quia Jesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat (Evangelium secundum Ioannem 11, 20)
sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo dabit tibi Deus (Evangelium secundum Ioannem 11, 22)
dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die (Evangelium secundum Ioannem 11, 24)
ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti (Evangelium secundum Ioannem 11, 27)
Judæi igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi (Evangelium secundum Ioannem 11, 31)
ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti (Evangelium secundum Ioannem 11, 42)
collegerunt ergo pontifices et Pharisæi concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit (Evangelium secundum Ioannem 11, 47)