pronađen 2423 Rezultati za: Quia
dicunt ergo cæco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est (Evangelium secundum Ioannem 9, 17)
non crediderunt ergo Judæi de illo quia cæcus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes ejus qui viderat (Evangelium secundum Ioannem 9, 18)
et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia cæcus natus est quomodo ergo nunc videt (Evangelium secundum Ioannem 9, 19)
responderunt eis parentes ejus et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia cæcus natus est (Evangelium secundum Ioannem 9, 20)
hæc dixerunt parentes ejus quia timebant Judæos jam enim conspiraverant Judæi ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret (Evangelium secundum Ioannem 9, 22)
propterea parentes ejus dixerunt quia ætatem habet ipsum interrogate (Evangelium secundum Ioannem 9, 23)
vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est (Evangelium secundum Ioannem 9, 24)
dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia cæcus cum essem modo video (Evangelium secundum Ioannem 9, 25)
nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit (Evangelium secundum Ioannem 9, 29)
respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos (Evangelium secundum Ioannem 9, 30)
scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem ejus facit hunc exaudit (Evangelium secundum Ioannem 9, 31)
a sæculo non est auditum quia aperuit quis oculos cæci nati (Evangelium secundum Ioannem 9, 32)