pronađen 12207 Rezultati za: Qui
quia infirmata est in bonum quæ habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 12)
tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiæ Sion quia in te inventa sunt scelera Israël (Prophetia Michaeae 1, 13)
decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te (Prophetia Michaeae 1, 16)
væ qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris in luce matutina faciunt illud quoniam contra Deum est manus eorum (Prophetia Michaeae 2, 1)
in die illa sumetur super vos parabola et cantabitur canticum cum suavitate dicentium depopulatione vastati sumus pars populi mei commutata est quomodo recedet a me cum revertatur qui regiones nostras dividat (Prophetia Michaeae 2, 4)
dicit domus Jacob numquid adbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes ejus nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur (Prophetia Michaeae 2, 7)
et e contrario populus meus in adversarium consurrexit desuper tunica pallium sustulistis eos qui transiebant simpliciter convertistis in bellum (Prophetia Michaeae 2, 8)
surgite et ite quia non habetis hic requiem propter inmunditiam ejus corrumpetur putredine pessima (Prophetia Michaeae 2, 10)
congregatione congregabo Jacob totum te in unum conducam reliquias Israël pariter ponam illum quasi gregem in ovili quasi pecus in medio caularum tumultuabuntur a multitudine hominum (Prophetia Michaeae 2, 12)
et dixi audite principes Jacob et duces domus Israël numquid non vestrum est scire judicium (Prophetia Michaeae 3, 1)
qui odio habetis bonum et diligitis malum qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum (Prophetia Michaeae 3, 2)
qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in lebete et quasi carnem in medio ollæ (Prophetia Michaeae 3, 3)