Mosaico decorativo

pronađen 12207 Rezultati za: Qui

  • sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiæ lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit (Liber Leviticus 7, 7)

  • sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem ejus (Liber Leviticus 7, 8)

  • et omne sacrificium similæ quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine præparatur ejus erit sacerdotis a quo offertur (Liber Leviticus 7, 9)

  • ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem (Liber Leviticus 7, 14)

  • cujus carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane (Liber Leviticus 7, 15)

  • si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est (Liber Leviticus 7, 16)

  • quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet (Liber Leviticus 7, 17)

  • si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminarit prævaricationis rea erit (Liber Leviticus 7, 18)

  • caro quæ aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea (Liber Leviticus 7, 19)

  • si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo (Liber Leviticus 7, 25)

  • loquere filiis Israël qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta ejus (Liber Leviticus 7, 29)

  • qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus (Liber Leviticus 7, 31)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina