Found 12207 Results for: Qui
sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiæ lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit (Liber Leviticus 7, 7)
sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem ejus (Liber Leviticus 7, 8)
et omne sacrificium similæ quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine præparatur ejus erit sacerdotis a quo offertur (Liber Leviticus 7, 9)
ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem (Liber Leviticus 7, 14)
cujus carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane (Liber Leviticus 7, 15)
si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est (Liber Leviticus 7, 16)
quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet (Liber Leviticus 7, 17)
si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminarit prævaricationis rea erit (Liber Leviticus 7, 18)
caro quæ aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea (Liber Leviticus 7, 19)
si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo (Liber Leviticus 7, 25)
loquere filiis Israël qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta ejus (Liber Leviticus 7, 29)
qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus (Liber Leviticus 7, 31)