pronađen 2807 Rezultati za: Populus Israel
egeni et pauperes quærunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israël non derelinquam eos (Liber Isaiae 41, 17)
ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israël creavit illud (Liber Isaiae 41, 20)
ipse autem populus direptus et vastatus laqueus juvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde (Liber Isaiae 42, 22)
quis dedit in direptionem Jacob et Israël vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis ejus ambulare et non audierunt legem ejus (Liber Isaiae 42, 24)
et nunc hæc dicit Dominus creans te Jacob et formans te Israël noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu (Liber Isaiae 43, 1)
quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israël salvator tuus dedi propitiationem tuam Ægyptum Æthiopiam et Saba pro te (Liber Isaiae 43, 3)
hæc dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israël propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes (Liber Isaiae 43, 14)
ego Dominus Sanctus vester creans Israël Rex vester (Liber Isaiae 43, 15)
non me invocasti Jacob nec laborasti in me Israël (Liber Isaiae 43, 22)
et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Jacob et Israël in blasphemiam (Liber Isaiae 43, 28)
et nunc audi Jacob serve meus et Israël quem elegi (Liber Isaiae 44, 1)
iste dicet Domini ego sum et ille vocabit in nomine Jacob et hic scribet manu sua Domino et in nomine Israël adsimilabitur (Liber Isaiae 44, 5)