pronađen 2807 Rezultati za: Populus Israel
convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israël (Liber Isaiae 31, 6)
et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciæ et in requie opulenta (Liber Isaiae 32, 18)
nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas (Liber Isaiae 33, 24)
Domine exercituum Deus Israël qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terræ tu fecisti cælum et terram (Liber Isaiae 37, 16)
et misit Isajas filius Amos ad Ezechiam dicens hæc dicit Dominus Deus Israël pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum (Liber Isaiae 37, 21)
cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israël (Liber Isaiae 37, 23)
consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester (Liber Isaiae 40, 1)
exsiccatum est fænum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere fænum est populus (Liber Isaiae 40, 7)
quare dicis Jacob et loqueris Israël abscondita est via mea a Domino et a Deo meo judicium meum transibit (Liber Isaiae 40, 27)
et tu Israël serve meus Jacob quem elegi semen Abraham amici mei (Liber Isaiae 41, 8)
noli timere vermis Jacob qui mortui estis ex Israël ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israël (Liber Isaiae 41, 14)
ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israël lætaberis (Liber Isaiae 41, 16)