Mosaico decorativo

pronađen 8616 Rezultati za: Pó

  • in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis et muros hos instauraretis (Liber Esdrae 5, 3)

  • ad quod respondimus eis quæ essent nomina hominum auctorum illius ædificationis (Liber Esdrae 5, 4)

  • oculus autem Dei eorum factus est super senes Judæorum et non potuerunt inhibere eos placuitque ut res ad Darium referretur et tunc satisfacerent adversus accusationem illam (Liber Esdrae 5, 5)

  • notum sit regi isse nos ad Judæam provinciam ad domum Dei magni quæ ædificatur lapide inpolito et ligna ponuntur in parietibus opusque illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorum (Liber Esdrae 5, 8)

  • interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis quis dedit vobis potestatem ut domum hanc ædificaretis et muros instauraretis (Liber Esdrae 5, 9)

  • hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes nos sumus servi Dei cæli et terræ et ædificamus templum quod erat extructum ante hos annos multos quodque rex Israël magnus ædificaverat et extruxerat (Liber Esdrae 5, 11)

  • postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum ejus transtulit in Babylonem (Liber Esdrae 5, 12)

  • anno autem primo Cyri regis Babylonis Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei ædificaretur (Liber Esdrae 5, 13)

  • nam et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et principem constituit (Liber Esdrae 5, 14)

  • dixitque ei hæc vasa tolle et vade et pone ea in templo quod est in Hierusalem et domus Dei ædificetur in loco suo (Liber Esdrae 5, 15)

  • tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc ædificatur et necdum conpletum est (Liber Esdrae 5, 16)

  • tunc Darius rex præcepit et recensuerunt in bibliotheca librorum qui erant repositi in Babylone (Liber Esdrae 6, 1)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina