pronađen 8616 Rezultati za: Pó
tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus (Liber I Regum 5, 3)
præcipe igitur ut præcidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque præceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit ligna cædere sicut Sidonii (Liber I Regum 5, 6)
cum ergo audisset Hiram verba Salomonis lætatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum (Liber I Regum 5, 7)
servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea præbebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meæ (Liber I Regum 5, 9)
fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant et octoginta milia latomorum in monte (Liber I Regum 5, 15)
absque præpositis qui præerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum præcipientium populo et his qui faciebant opus (Liber I Regum 5, 16)
quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram porro Biblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum (Liber I Regum 5, 18)
et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis juxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi (Liber I Regum 6, 3)
tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non hererent muris templi (Liber I Regum 6, 6)
et habitabo in medio filiorum Israël et non derelinquam populum meum Israël (Liber I Regum 6, 13)
ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum (Liber I Regum 6, 16)
porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi (Liber I Regum 6, 17)