pronađen 8616 Rezultati za: Pó
et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium (Liber I Regum 3, 11)
ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit (Liber I Regum 3, 12)
sed et hæc quæ non postulasti dedi tibi divitias scilicet et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus (Liber I Regum 3, 13)
tertia vero die postquam ego peperi peperit et hæc et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus (Liber I Regum 3, 18)
et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo (Liber I Regum 3, 20)
responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege (Liber I Regum 3, 22)
tunc rex ait hæc dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est et filius meus vivit (Liber I Regum 3, 23)
respondens rex ait date huic infantem vivum et non occidatur hæc est mater ejus (Liber I Regum 3, 27)
et Ahisar præpositus domus et Adoniram filius Abda super tributa (Liber I Regum 4, 6)
nutriebantque eos supradicti regis præfecti sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo (Liber I Regum 4, 27)
et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus (Liber I Regum 4, 34)
misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus quia amicus fuerat Hiram David omni tempore (Liber I Regum 5, 1)