pronađen 1192 Rezultati za: Ope
non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquæ maris operientes (Liber Isaiae 11, 9)
ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet (Liber Isaiae 13, 6)
prope est ut veniat tempus ejus et dies ejus non elongabuntur miserebitur enim Dominus Jacob et eliget adhuc de Israël et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Jacob (Liber Isaiae 14, 1)
detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes (Liber Isaiae 14, 11)
secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos (Liber Isaiae 15, 7)
et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra (Liber Isaiae 17, 8)
confundentur qui operabantur linum pectentes et texentes subtilia (Liber Isaiae 19, 9)
Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens (Liber Isaiae 19, 14)
sic minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti et transmigrationem Æthiopiæ juvenum et senum nudam et disculciatam discopertis natibus ignominiam Ægypti (Liber Isaiae 20, 4)
et revelabitur operimentum Judæ et videbis in die illa armamentarium domus saltus (Liber Isaiae 22, 8)
et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinæ veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem ejus de longe non vidistis (Liber Isaiae 22, 11)
Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis (Liber Isaiae 26, 12)