pronađen 945 Rezultati za: Omnia
te autem adsumam et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua erisque rex super Israël (Liber I Regum 11, 37)
si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et præcepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et ædificabo tibi domum fidelem quomodo ædificavi David et tradam tibi Israël (Liber I Regum 11, 38)
reliquum autem verborum Salomonis et omnia quæ fecit et sapientia ejus ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis (Liber I Regum 11, 41)
prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quæ locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo (Liber I Regum 13, 11)
profecto enim veniet sermo quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quæ sunt in urbibus Samariæ (Liber I Regum 13, 32)
reliqua autem sermonum Abiam et omnia quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda fuitque prœlium inter Abiam et inter Hieroboam (Liber I Regum 15, 7)
reliqua autem sermonum Nadab et omnia quæ operatus est nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 15, 31)
reliqua autem sermonum Hela et omnia quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 16, 14)
cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israël hodie ostende quia tu es Deus Israël et ego servus tuus et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc (Liber I Regum 18, 36)
nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quæ fecerat Helias et quomodo occidisset universos prophetas gladio (Liber I Regum 19, 1)
responditque rex Israël juxta verbum tuum domine mi rex tuus sum ego et omnia mea (Liber I Regum 20, 4)
respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia propter quæ misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem facere non possum (Liber I Regum 20, 9)