pronađen 945 Rezultati za: Omnia
dixeruntque servi regis ad eum omnia quæcumque præceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui (Liber II Samuelis 15, 15)
et ait rex Sibæ tua sint omnia quæ fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex (Liber II Samuelis 16, 4)
nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis juro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adulescentia tua usque in præsens (Liber II Samuelis 19, 7)
sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathan filii ejus in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris ejus feceruntque omnia quæ præceperat rex et repropitiatus est Deus terræ post hæc (Liber II Samuelis 21, 14)
omnia enim judicia ejus in conspectu meo et præcepta ejus non amovi a me (Liber II Samuelis 22, 23)
omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum (Liber II Samuelis 24, 23)
Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quæ erant in illa terra (Liber I Regum 4, 19)
Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terræ Philisthim usque ad terminum Ægypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus (Liber I Regum 4, 21)
domus hæc quam ædificas si ambulaveris in præceptis meis et judicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum (Liber I Regum 6, 12)
et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et juncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete (Liber I Regum 6, 18)
et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam (Liber I Regum 6, 35)
omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium majus (Liber I Regum 7, 9)