Mosaico decorativo

pronađen 1451 Rezultati za: Omnes

  • adestis omnes filii Israël decernite quid facere debeatis (Liber Iudicum 20, 7)

  • quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino jejunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas (Liber Iudicum 20, 26)

  • omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiæ quoque quæ circa urbem erant paulatim se aperire cœperunt (Liber Iudicum 20, 33)

  • percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israël et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros omnes bellatores et educentes gladium (Liber Iudicum 20, 35)

  • fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores (Liber Iudicum 20, 44)

  • et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi (Liber Iudicum 20, 46)

  • regressi autem filii Israël omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit (Liber Iudicum 20, 48)

  • veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu cœperunt flere dicentes (Liber Iudicum 21, 2)

  • unde uxores accipient omnes enim in commune juravimus non daturos nos his filias nostras (Liber Iudicum 21, 7)

  • dixeruntque majores natu quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores omnes in Beniamin feminæ conciderunt (Liber Iudicum 21, 16)

  • et Ruth hoc quoque inquit præcepit mihi ut tamdiu messoribus ejus jungerer donec omnes segetes meterentur (Liber Ruth 2, 21)

  • et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulæ tuæ et recordatus mei fueris nec oblitus ancillæ tuæ dederisque servæ tuæ sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitæ ejus et novacula non ascendet super caput ejus (Liber I Samuelis 1, 11)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina