Mosaico decorativo

pronađen 1451 Rezultati za: Omnes

  • loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum (Liber Iudicum 9, 2)

  • locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes frater noster est (Liber Iudicum 9, 3)

  • congregati sunt autem omnes viri Sychem et universæ familiæ urbis Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech juxta quercum quæ stabat in Sychem (Liber Iudicum 9, 6)

  • erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime janua et super turris tectum stantes per propugnacula (Liber Iudicum 9, 51)

  • illoque mortuo omnes qui cum eo erant de Israël reversi sunt in sedes suas (Liber Iudicum 9, 55)

  • adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrei quæ est in Galaad (Liber Iudicum 10, 8)

  • abiit itaque Jepthæ cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Jepthæ omnes sermones suos coram Domino in Maspha (Liber Iudicum 11, 11)

  • domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson (Liber Iudicum 16, 27)

  • ait moriatur anima mea cum Philisthim concussisque fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem quæ ibi erat multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat (Liber Iudicum 16, 30)

  • quam cum esset ingressus arripuit gladium et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israël (Liber Iudicum 19, 29)

  • egressi sunt itaque omnes filii Israël et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha (Liber Iudicum 20, 1)

  • quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestræ quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israël (Liber Iudicum 20, 6)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina