pronađen 597 Rezultati za: Nomen
porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus ejus divisa est terra et nomen fratris ejus Jectan (Liber I Paralipomenon 1, 19)
isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israël Bale filius Beor et nomen civitatis ejus Denaba (Liber I Paralipomenon 1, 43)
obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis ejus Avith (Liber I Paralipomenon 1, 46)
sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cujus urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor ejus Mehetabel filia Matred filiæ Mezaab (Liber I Paralipomenon 1, 50)
nomen vero uxoris Abisur Abiail quæ peperit Ahobban et Molid (Liber I Paralipomenon 2, 29)
fuit autem Jabes inclitus præ fratribus suis et mater ejus vocavit nomen illius Jabes dicens quia peperi eum in dolore (Liber I Paralipomenon 4, 9)
Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad natæque sunt Salphaad filiæ (Liber I Paralipomenon 7, 15)
et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen ejus Phares porro nomen fratris ejus Sares et filii ejus Ulam et Recem (Liber I Paralipomenon 7, 16)
ingressusque est ad uxorem suam quæ concepit et peperit filium et vocavit nomen ejus Beria eo quod in malis domus ejus ortus esset (Liber I Paralipomenon 7, 23)
in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris ejus Maacha (Liber I Paralipomenon 8, 29)
in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jaihel et nomen uxoris ejus Maacha (Liber I Paralipomenon 9, 35)
et ascendit David et omnis vir Israël ad collem Cariathiarim quæ est in Juda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen ejus (Liber I Paralipomenon 13, 6)