pronađen 1395 Rezultati za: Negotiatum Regem David:
et ascendit David et omnis vir Israël ad collem Cariathiarim quæ est in Juda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen ejus (Liber I Paralipomenon 13, 6)
porro David et universus Israël ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis (Liber I Paralipomenon 13, 8)
contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in præsentem diem (Liber I Paralipomenon 13, 11)
et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei (Liber I Paralipomenon 13, 13)
misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut ædificarent ei domum (Liber I Paralipomenon 14, 1)
cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël (Liber I Paralipomenon 14, 2)
accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias (Liber I Paralipomenon 14, 3)
audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israël ascenderunt omnes ut quærerent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis (Liber I Paralipomenon 14, 8)
consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua (Liber I Paralipomenon 14, 10)
cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquæ et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (Liber I Paralipomenon 14, 11)
dereliqueruntque ibi deos suos quos David jussit exuri (Liber I Paralipomenon 14, 12)
consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum (Liber I Paralipomenon 14, 14)