pronađen 409 Rezultati za: Moses et Pharao

  • et dixerunt ad eos videat Dominus et judicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis ejus et præbuistis ei gladium ut occideret nos (Liber Exodus 5, 21)

  • reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me (Liber Exodus 5, 22)

  • narravit ergo Moses omnia filiis Israël qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum (Liber Exodus 6, 9)

  • ingredere et loquere ad Pharao regem Ægypti ut dimittat filios Israël de terra sua (Liber Exodus 6, 11)

  • respondit Moses coram Domino ecce filii Israël non me audiunt et quomodo audiet me Pharao præsertim cum sim incircumcisus labiis (Liber Exodus 6, 12)

  • locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israël et ad Pharao regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti (Liber Exodus 6, 13)

  • iste est Aaron et Moses quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas (Liber Exodus 6, 26)

  • hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Ægypti ut educant filios Israël de Ægypto iste Moses et Aaron (Liber Exodus 6, 27)

  • et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Ægypti omnia quæ ego loquor tibi (Liber Exodus 6, 29)

  • et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao (Liber Exodus 6, 30)

  • fecit itaque Moses et Aaron sicut præceperat Dominus ita egerunt (Liber Exodus 7, 6)

  • erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem (Liber Exodus 7, 7)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina