pronađen 409 Rezultati za: Moses et Pharao

  • egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram (Liber Exodus 9, 33)

  • videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum (Liber Exodus 9, 34)

  • et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor ejus et servorum illius ut faciam signa mea hæc in eo (Liber Exodus 10, 1)

  • introjerunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 10, 3)

  • ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri (Liber Exodus 10, 9)

  • extendit Moses virgam super terram Ægypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas (Liber Exodus 10, 13)

  • quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos (Liber Exodus 10, 16)

  • extendit Moses manum in cælum et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus (Liber Exodus 10, 22)

  • vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestræ et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum (Liber Exodus 10, 24)

  • ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quæ offeramus Domino Deo nostro (Liber Exodus 10, 25)

  • dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris (Liber Exodus 10, 28)

  • respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam (Liber Exodus 10, 29)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina