pronađen 4215 Rezultati za: Moses Amaleque bellum victoria orationis lignum desertum proelium sitim populus Deus miraculum montem pugnam brachia auxilio Domino robore

  • in principio creavit Deus cælum et terram (Liber Genesis 1, 1)

  • dixitque Deus fiat lux et facta est lux (Liber Genesis 1, 3)

  • et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras (Liber Genesis 1, 4)

  • dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis (Liber Genesis 1, 6)

  • et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quæ erant sub firmamento ab his quæ erant super firmamentum et factum est ita (Liber Genesis 1, 7)

  • vocavitque Deus firmamentum cælum et factum est vespere et mane dies secundus (Liber Genesis 1, 8)

  • dixit vero Deus congregentur aquæ quæ sub cælo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita (Liber Genesis 1, 9)

  • et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 10)

  • et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum cujus semen in semet ipso sit super terram et factum est ita (Liber Genesis 1, 11)

  • et protulit terra herbam virentem et adferentem semen juxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 12)

  • dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento cæli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos (Liber Genesis 1, 14)

  • fecitque Deus duo magna luminaria luminare majus ut præesset diei et luminare minus ut præesset nocti et stellas (Liber Genesis 1, 16)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina