pronađen 4215 Rezultati za: Moses Amaleque bellum victoria orationis lignum desertum proelium sitim populus Deus miraculum montem pugnam brachia auxilio Domino robore

  • quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum et recordatus est Deus iniquitatum ejus (Apocalypsis Ioannis 18, 5)

  • ideo in una die venient plagæ ejus mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui judicavit illam (Apocalypsis Ioannis 18, 8)

  • mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis et byssi et purpuræ et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et æramento et ferro et marmore (Apocalypsis Ioannis 18, 12)

  • exulta super eam cælum et sancti et apostoli et prophetæ quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa (Apocalypsis Ioannis 18, 20)

  • et audivi quasi vocem turbæ magnæ et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluja quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens (Apocalypsis Ioannis 19, 6)

  • et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus ejus erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (Apocalypsis Ioannis 21, 3)

  • et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quæ prima abierunt (Apocalypsis Ioannis 21, 4)

  • qui vicerit possidebit hæc et ero illi Deus et ille erit mihi filius (Apocalypsis Ioannis 21, 7)

  • et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de cælo a Deo (Apocalypsis Ioannis 21, 10)

  • et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus (Apocalypsis Ioannis 21, 22)

  • in medio plateæ ejus et ex utraque parte fluminis lignum vitæ adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium (Apocalypsis Ioannis 22, 2)

  • et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernæ neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in sæcula sæculorum (Apocalypsis Ioannis 22, 5)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina