pronađen 1170 Rezultati za: Mihi
et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant (Liber Isaiae 49, 21)
Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum (Liber Isaiae 50, 4)
Dominus Deus aperuit mihi aurem ego autem non contradico retrorsum non abii (Liber Isaiae 50, 5)
juxta est qui justificat me quis contradicet mihi stemus simul quis est adversarius meus accedat ad me (Liber Isaiae 50, 8)
et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores ejus inique agunt dicit Dominus et jugiter tota die nomen meum blasphematur (Liber Isaiae 52, 5)
sicut in diebus Nœ istud mihi est cui juravi ne inducerem aquas Nœ ultra super terram sic juravi ut non irascar tibi et non increpem te (Liber Isaiae 54, 9)
adducam eos in montem sanctum meum et lætificabo eos in domo orationis meæ holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis (Liber Isaiae 56, 7)
circumspexi et non erat auxiliator quæsivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi (Liber Isaiae 63, 5)
qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die (Liber Isaiae 65, 5)
iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum (Liber Isaiae 65, 7)
hæc dicit Dominus cælum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quæ ista domus quam ædificabitis mihi et quis iste locus quietis meæ (Liber Isaiae 66, 1)
spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar judicia mea cum eis (Liber Ieremiae 4, 12)