pronađen 1116 Rezultati za: Mar
postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israël (Liber Iosue 5, 1)
quibus auditis cuncti reges trans Jordanem qui versabantur in montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris Magni hii quoque qui habitabant juxta Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus Ferezeus et Eveus et Jebuseus (Liber Iosue 9, 1)
ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare (Liber Iosue 11, 2)
egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut harena quæ est in litore maris equi quoque et currus inmensæ multitudinis (Liber Iosue 11, 4)
et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quæ ducit Bethesimoth et ab australi parte quæ subiacent Asedothphasga (Liber Iosue 12, 3)
in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon hujus quoque Jordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Jordanem ad orientalem plagam (Liber Iosue 13, 27)
initium ejus a summitate maris Salsissimi et a lingua ejus quæ respicit meridiem (Liber Iosue 15, 2)
atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Ægypti eruntque termini ejus mare Magnum hic erit finis meridianæ plagæ (Liber Iosue 15, 4)
ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Jordanis et ea quæ respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Jordanem fluvium (Liber Iosue 15, 5)
et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Jebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur (Liber Iosue 15, 11)
Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villæ earum (Liber Iosue 15, 44)
ab Accaron usque ad mare omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus (Liber Iosue 15, 46)