Mosaico decorativo

pronađen 8031 Rezultati za: Ló

  • inundatio camelorum operiet te dromedariæ Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes (Liber Isaiae 60, 6)

  • omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabajoth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum majestatis meæ glorificabo (Liber Isaiae 60, 7)

  • me enim insulæ expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israël quia glorificavit te (Liber Isaiae 60, 9)

  • gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ et locum pedum meorum glorificabo (Liber Isaiae 60, 13)

  • pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam sæculorum gaudium in generationem et generationem (Liber Isaiae 60, 15)

  • non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunæ inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam (Liber Isaiae 60, 19)

  • populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meæ opus manus meæ ad glorificandum (Liber Isaiae 60, 21)

  • ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu mæroris et vocabuntur in ea fortes justitiæ plantatio Domini ad glorificandum (Liber Isaiae 61, 3)

  • et ædificabunt deserta a sæculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas dissipatas in generationem et generationem (Liber Isaiae 61, 4)

  • vos autem sacerdotes Domini vocabimini ministri Dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis (Liber Isaiae 61, 6)

  • quia ego Dominus diligens judicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et fœdus perpetuum feriam eis (Liber Isaiae 61, 8)

  • et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus (Liber Isaiae 61, 9)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina