pronađen 376 Rezultati za: Judicium tribu
non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio judico et judicium meum justum est quia non quæro voluntatem meam sed voluntatem ejus qui misit me (Evangelium secundum Ioannem 5, 30)
nolite judicare secundum faciem sed justum judicium judicate (Evangelium secundum Ioannem 7, 24)
et si judico ego judicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater (Evangelium secundum Ioannem 8, 16)
dixit ei Jesus in judicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident cæci fiant (Evangelium secundum Ioannem 9, 39)
nunc judicium est mundi nunc princeps hujus mundi eicietur foras (Evangelium secundum Ioannem 12, 31)
in humilitate judicium ejus sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita ejus (Actus Apostolorum 8, 33)
et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta (Actus Apostolorum 13, 21)
scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt (Epistula ad Romanos 2, 2)
existimas autem hoc o homo qui judicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies judicium Dei (Epistula ad Romanos 2, 3)
et non sicut per unum peccantem ita et donum nam judicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in justificationem (Epistula ad Romanos 5, 16)
dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin (Epistula ad Romanos 11, 1)
qui enim manducat et bibit indigne judicium sibi manducat et bibit non dijudicans corpus (Epistula I ad Corinthios 11, 29)