Mosaico decorativo

pronađen 601 Rezultati za: Juda

  • reliqua autem verborum Ahaz quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 16, 19)

  • anno duodecimo Ahaz regis Juda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israël novem annis (Liber II Regum 17, 1)

  • et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite præcepta mea et cærimonias juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum (Liber II Regum 17, 13)

  • iratusque est Dominus vehementer Israël et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Juda tantummodo (Liber II Regum 17, 18)

  • sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israël quos operatus fuerat (Liber II Regum 17, 19)

  • anno tertio Osee filii Hela regis Israël regnavit Ezechias filius Ahaz regis Juda (Liber II Regum 18, 1)

  • in Domino Deo Israël speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda sed neque in his qui ante eum fuerunt (Liber II Regum 18, 5)

  • anno quartodecimo regis Ezechiæ ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas et cepit eas (Liber II Regum 18, 13)

  • tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti et triginta talenta auri (Liber II Regum 18, 14)

  • et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum (Liber II Regum 19, 30)

  • reliqua autem sermonum Ezechiæ et omnis fortitudo ejus et quomodo fecerit piscinam et aquæductum et introduxerit aquas in civitatem nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 20, 20)

  • quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas super omnia quæ fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Judam in inmunditiis suis (Liber II Regum 21, 11)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina