Mosaico decorativo

pronađen 772 Rezultati za: Ira

  • sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam provocares me autem projecisti post corpus tuum (Liber I Regum 14, 9)

  • in diebus ejus ædificavit Ahiel de Bethel Hiericho in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas ejus juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun (Liber I Regum 16, 34)

  • et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israël (Liber I Regum 21, 22)

  • iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum lepræ et curaret me (Liber II Regum 5, 11)

  • venitque Joram Seira et omnis currus cum eo et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum populus autem fugit in tabernacula sua (Liber II Regum 8, 21)

  • iratusque est furor Domini contra Israël et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriæ et in manu Benadad filii Azaël cunctis diebus (Liber II Regum 13, 3)

  • iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam (Liber II Regum 13, 19)

  • iratusque est Dominus vehementer Israël et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Juda tantummodo (Liber II Regum 17, 18)

  • ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Juda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri hujus ut facerent omne quod scriptum est nobis (Liber II Regum 22, 13)

  • verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter inritationes quibus provocaverat eum Manasses (Liber II Regum 23, 26)

  • irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Judam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis (Liber II Regum 24, 20)

  • filii Jafeth Gomer Magog Madai et Javan Thubal Mosoch Thiras (Liber I Paralipomenon 1, 5)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina