pronađen 417 Rezultati za: Fratres
prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israël revertentur ad eam (Liber Thobis 14, 6)
exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit æquo animo estote fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam (Liber Iudith 7, 23)
et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum (Liber Iudith 8, 21)
dixit autem Judith ad omnem populum audite me fratres suspendite caput hoc super muros nostros (Liber Iudith 14, 1)
fratres mei præterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus (Liber Iob 6, 15)
fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me (Liber Iob 19, 13)
venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universæ sorores suæ et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo ejus et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam (Liber Iob 42, 11)
non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum (Liber Iob 42, 15)
propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te (Liber Psalmorum 121, 8)
canticum graduum David ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Liber Psalmorum 132, 1)
ego et filii mei et fratres mei obœdiemus legi patrum nostrorum (Liber I Maccabaeorum 2, 20)
et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris citius disperdent nos a terra (Liber I Maccabaeorum 2, 40)