pronađen 2198 Rezultati za: Eos
et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus (Prophetia Zachariae 13, 9)
et erit qui non ascenderit de familiis terræ ad Hierusalem ut adoret regem Dominum exercituum non erit super eos imber (Prophetia Zachariae 14, 17)
quod si et familia Ægypti non ascenderit et non venerit nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quæ non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum (Prophetia Zachariae 14, 18)
et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia (Prophetia Malachiae 3, 3)
ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quæ non relinquet eis radicem et germen (Prophetia Malachiae 4, 1)
qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer (Evangelium secundum Matthaeum 2, 9)
et procedens inde vidit alios duos fratres Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus in navi cum Zebedæo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos (Evangelium secundum Matthaeum 4, 21)
et abiit opinio ejus in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui dæmonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos (Evangelium secundum Matthaeum 4, 24)
et aperiens os suum docebat eos dicens (Evangelium secundum Matthaeum 5, 2)
si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt (Evangelium secundum Matthaeum 5, 46)
a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus (Evangelium secundum Matthaeum 7, 16)
igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos (Evangelium secundum Matthaeum 7, 20)