Mosaico decorativo

pronađen 2334 Rezultati za: Enim

  • scribite ergo Judæis sicut vobis placet ex regis nomine signantes litteras anulo meo hæc enim consuetudo erat ut epistulis quæ ex regis nomine mittebantur et illius anulo signatæ erant nemo auderet contradicere (Liber Esther 8, 8)

  • apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis jussa veniebant mira exultatio epulæ atque convivia et festus dies in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cærimoniis jungerentur grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat (Liber Esther 8, 17)

  • Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Judæorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem (Liber Esther 9, 24)

  • cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Job et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Job cunctis diebus (Liber Iob 1, 5)

  • igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur (Liber Iob 2, 11)

  • et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem (Liber Iob 2, 13)

  • nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem (Liber Iob 3, 13)

  • quæ est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam (Liber Iob 6, 11)

  • desperavi nequaquam ultra jam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei (Liber Iob 7, 16)

  • interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam (Liber Iob 8, 8)

  • hæc est enim lætitia viæ ejus ut rursum de terra alii germinentur (Liber Iob 8, 19)

  • in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa (Liber Iob 9, 17)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina