pronađen 2334 Rezultati za: Enim
et noverit universa ecclesia hæc quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras (Liber I Samuelis 17, 47)
inierunt autem Jonathan et David fœdus diligebat enim eum quasi animam suam (Liber I Samuelis 18, 3)
omnis autem Israël et Juda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos (Liber I Samuelis 18, 16)
qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud (Liber I Samuelis 20, 2)
et ait Jonathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi (Liber I Samuelis 20, 9)
et addidit Jonathan dejerare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum (Liber I Samuelis 20, 17)
requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis juxta lapidem cui est nomen Ezel (Liber I Samuelis 20, 19)
et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus (Liber I Samuelis 20, 26)
omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque jam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est (Liber I Samuelis 20, 31)
surrexit ergo Jonathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus (Liber I Samuelis 20, 34)
et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Jonathan et David rem noverant (Liber I Samuelis 20, 39)
dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi (Liber I Samuelis 21, 6)