pronađen 146 Rezultati za: Ecclesia Christum
omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis (Epistula II ad Corinthios 5, 18)
nam si is qui venit alium Christum prædicat quem non prædicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini (Epistula II ad Corinthios 11, 4)
Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Jesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis (Epistula ad Galatas 1, 1)
quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis (Epistula ad Galatas 3, 27)
et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Jesum (Epistula ad Galatas 4, 14)
qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suæ (Epistula ad Ephesios 1, 5)
habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati (Epistula ad Ephesios 3, 17)
ipsi gloria in ecclesia et in Christo Jesu in omnes generationes sæculi sæculorum amen (Epistula ad Ephesios 3, 21)
vos autem non ita didicistis Christum (Epistula ad Ephesios 4, 20)
sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus (Epistula ad Ephesios 5, 24)
sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia (Epistula ad Ephesios 5, 32)
gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione (Epistula ad Ephesios 6, 24)