pronađen 757 Rezultati za: Dor
externum quoque qui non est de populo tuo Israël si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto (Liber II Paralipomenon 6, 32)
si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo (Liber II Paralipomenon 6, 34)
et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suæ ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terræ suæ quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo (Liber II Paralipomenon 6, 38)
sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus (Liber II Paralipomenon 7, 3)
si autem aversi fueritis et dereliqueritis justitias meas et præcepta mea quæ proposui vobis et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos (Liber II Paralipomenon 7, 19)
respondebuntque quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxit eos de terra Ægypti et adprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos atque coluerunt idcirco venerunt super eos universa hæc mala (Liber II Paralipomenon 7, 22)
dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo Roboam filius ejus (Liber II Paralipomenon 9, 31)
et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 12, 16)
dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius ejus pro eo in cujus diebus quievit terra annis decem (Liber II Paralipomenon 14, 1)
dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui (Liber II Paralipomenon 16, 13)
Josaphat ergo et Juda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum (Liber II Paralipomenon 20, 18)
dormivit autem Josaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Joram filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 21, 1)