pronađen 3296 Rezultati za: Dominus

  • verbum misit filiis Israël adnuntians pacem per Jesum Christum hic est omnium Dominus (Actus Apostolorum 10, 36)

  • et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Judæorum (Actus Apostolorum 12, 11)

  • annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Jacobo et fratribus hæc et egressus abiit in alium locum (Actus Apostolorum 12, 17)

  • sic enim præcepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terræ (Actus Apostolorum 13, 47)

  • ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens hæc (Actus Apostolorum 15, 17)

  • et quædam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo (Actus Apostolorum 16, 14)

  • Deus qui fecit mundum et omnia quæ in eo sunt hic cæli et terræ cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat (Actus Apostolorum 17, 24)

  • dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas (Actus Apostolorum 18, 9)

  • et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere (Actus Apostolorum 22, 10)

  • sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romæ testificari (Actus Apostolorum 23, 11)

  • ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Jesus quem tu persequeris (Actus Apostolorum 26, 15)

  • beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum (Epistula ad Romanos 4, 8)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina