pronađen 3296 Rezultati za: Dominus

  • oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus (Actus Apostolorum 1, 21)

  • et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ et juvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt (Actus Apostolorum 2, 17)

  • non enim David ascendit in cælos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis (Actus Apostolorum 2, 34)

  • vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster (Actus Apostolorum 2, 39)

  • conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum (Actus Apostolorum 2, 47)

  • Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis (Actus Apostolorum 3, 22)

  • dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est (Actus Apostolorum 7, 33)

  • cælum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum ædificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meæ est (Actus Apostolorum 7, 49)

  • erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine (Actus Apostolorum 9, 10)

  • et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat (Actus Apostolorum 9, 11)

  • dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israël (Actus Apostolorum 9, 15)

  • et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Jesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 9, 17)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina