pronađen 3296 Rezultati za: Dominus
consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ (Liber Isaiae 10, 23)
propter hoc hæc dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Ægypti (Liber Isaiae 10, 24)
et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum juxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Ægypti (Liber Isaiae 10, 26)
ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur (Liber Isaiae 10, 33)
et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Ægypto et a Fetros et ab Æthiopia et ab Ælam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris (Liber Isaiae 11, 11)
et desolabit Dominus linguam maris Ægypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati (Liber Isaiae 11, 15)
ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem (Liber Isaiae 12, 2)
vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum præcepit militiæ belli (Liber Isaiae 13, 4)
venientibus de terra procul a summitate cæli Dominus et vasa furoris ejus ut disperdat omnem terram (Liber Isaiae 13, 5)
prope est ut veniat tempus ejus et dies ejus non elongabuntur miserebitur enim Dominus Jacob et eliget adhuc de Israël et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Jacob (Liber Isaiae 14, 1)
contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium (Liber Isaiae 14, 5)
et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus (Liber Isaiae 14, 22)