pronađen 4401 Rezultati za: Dominus Deus
hii sunt quibus præcepit Dominus ut dividerent filiis Israël terram Chanaan (Liber Numeri 34, 29)
hæc quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 35, 1)
ait Dominus ad Mosen (Liber Numeri 35, 9)
atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël (Liber Numeri 35, 34)
tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri (Liber Numeri 36, 2)
hæc sunt mandata atque judicia quæ præcepit Dominus per manum Mosi ad filios Israël in campestribus Moab super Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 36, 13)
quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus ut diceret eis (Liber Deuteronomii 1, 3)
Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis (Liber Deuteronomii 1, 6)
en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Jacob ut daret illam eis et semini eorum post eos (Liber Deuteronomii 1, 8)
non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellæ cæli plurimæ (Liber Deuteronomii 1, 10)
Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est (Liber Deuteronomii 1, 11)
profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut præceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne (Liber Deuteronomii 1, 19)