pronađen 839 Rezultati za: Dominum Expositionem Manuum
consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetas (Liber I Samuelis 28, 6)
irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum et non descendat nobiscum in prœlium ne fiat nobis adversarius cum prœliari cœperimus quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris (Liber I Samuelis 29, 4)
et consuluit David Dominum dicens persequar an non latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere absque dubio enim conprehendes eos et excuties prædam (Liber I Samuelis 30, 8)
stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite ejus et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc (Liber II Samuelis 1, 10)
igitur post hæc consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Juda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron (Liber II Samuelis 2, 1)
et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël et ineam tecum fœdus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace (Liber II Samuelis 3, 21)
quod cum audisset David rem jam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner (Liber II Samuelis 3, 28)
et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua (Liber II Samuelis 5, 19)
consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum (Liber II Samuelis 5, 23)
et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini (Liber II Samuelis 6, 9)
et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo (Liber II Samuelis 6, 14)
dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini Israël (Liber II Samuelis 6, 21)