pronađen 1140 Rezultati za: Domino
immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia (Liber II Paralipomenon 15, 11)
juraveruntque Domino voce magna in jubilo et in clangore tubæ et in sonitu bucinarum (Liber II Paralipomenon 15, 14)
in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Juda et dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriæ et non in Domino Deo tuo idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua (Liber II Paralipomenon 16, 7)
nonne Æthiopes et Lybies multo plures erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia quos cum Domino credidisses tradidit in manu tua (Liber II Paralipomenon 16, 8)
post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium (Liber II Paralipomenon 17, 16)
processit spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam eum cui Dominus in quo inquit decipies (Liber II Paralipomenon 18, 20)
omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis (Liber II Paralipomenon 20, 13)
Josaphat ergo et Juda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum (Liber II Paralipomenon 20, 18)
cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuæ profectisque eis stans Josaphat in medio eorum dixit audite me Juda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis ejus et cuncta evenient prospera (Liber II Paralipomenon 20, 20)
deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in æternum misericordia ejus (Liber II Paralipomenon 20, 21)
die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis etenim quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in præsentem diem (Liber II Paralipomenon 20, 26)
et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea faciens quæ placita erant coram Domino (Liber II Paralipomenon 20, 32)