pronađen 8600 Rezultati za: Dom
qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio (Liber Iosue 5, 14)
cecidit Josue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum (Liber Iosue 5, 15)
dixitque Dominus ad Josue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem ejus omnesque fortes viros (Liber Iosue 6, 2)
vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam fœderis et septem alii sacerdotes tollant septem jobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini (Liber Iosue 6, 6)
ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati præcedentes arcam Domini (Liber Iosue 6, 7)
cumque Josue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam fœderis Domini (Liber Iosue 6, 8)
circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi (Liber Iosue 6, 11)
igitur Josue de nocte consurgente tulerunt sacerdotes arcam Domini (Liber Iosue 6, 12)
et septem ex eis septem bucinas quarum in jobeleis usus est præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat (Liber Iosue 6, 13)
cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Josue ad omnem Israël vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem (Liber Iosue 6, 16)
sitque civitas hæc anathema et omnia quæ in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus (Liber Iosue 6, 17)
quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum æneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris ejus (Liber Iosue 6, 19)