pronađen 8600 Rezultati za: Dom
et idcirco nunc offero primitias frugum terræ quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 26, 10)
et epulaberis in omnibus bonis quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ tu et Levites et advena qui tecum est (Liber Deuteronomii 26, 11)
loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitæ et advenæ pupillo et viduæ sicut jussisti mihi non præterivi mandata tua nec sum oblitus imperii (Liber Deuteronomii 26, 13)
non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri obœdivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut præcepisti mihi (Liber Deuteronomii 26, 14)
hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua (Liber Deuteronomii 26, 16)
Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis ejus et custodias cærimonias illius et mandata atque judicia et obœdias ejus imperio (Liber Deuteronomii 26, 17)
et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia præcepta ejus (Liber Deuteronomii 26, 18)
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est (Liber Deuteronomii 26, 19)
cumque transieritis Jordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos (Liber Deuteronomii 27, 2)
ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus Jordane transmisso ut intrœas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 27, 3)
et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit (Liber Deuteronomii 27, 5)
et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 27, 6)